- NATALIS
- I.NATALISBeda, Doctor Parisiensis, scripsit contra Lutherum, de unica Magdalena, contra Fabrum, etc.II.NATALISComes, vel de Comitibus, Venetus, floruit saeculô praeteritô, eruditioneinter primos, Athenaeum latine vertit, scripsit Historiam sui temporis libb. 30. Mythologiam libb. 10. aliaque insignia opera.III.NATALISDies, sive die natus quis sit, sivenoctu, dicitur, ut fuse explicat Varro, apud A. Gellium l. 3. c. 2. cum inter alia ait: Homines, qui ex media nocte ad proximam mediam noctem in bis horis viginti quatuor nati sunt, unô die nati dicuntur. Proprieque iis tribuitur, qui naturali generatione in lucem prodierunt. Nam que et adoptivisuam habehant nativitatem, quâ eligebantur: Unde Ael. Spartian. in Adriano, c. 4. Quinto, inquit, Iduum Agusti Legatus Syroae literas adoptionis accepit: quando Natalem adoptionis celebrari iussit. Urbibus quoque suus Natalis cum assignatus sit. decretum est, ut dies, quô Romanum coepisset Imperium; Parilia vocaretur, quae festa iis fuêre, unde anni urbis Romae numerabuntur: Quod expressit Ovid. Fastor. l. 4. v. 805.Per flammas saliisse pecus, sausse colonos,Quod sit Natali nunc quoque Roma tuo.Habebant et navigationes suum Natalem, et Reges, quando ad regnum admittebantur. Sic Herodotô teste l. 9. Xerxes diem, quâ Rex dictus fuit, tamquam Imperii Natalem singulis annis insignem celebravit, quô cenam etiam Proceribus suis dabat, quae Persice Ticta, Graece τέλειον appellata est. Quae tamen Nativitatum festa a Comneno sublata, quamquam aera inde Imperii dependeret. Nascebantur praeterea sacris initati, pueri praetextam sumentes, et Consules; qui ubi officiô illô fungi incepêre. naci dicebantur: Martial. l. 8. Epigr. 66.Augusto pia tura, victimasquoPro nostro date Silo Camenoe.Bis senos iubet en redire FascesNato Consule>Nec dissimili usu Martyrum passio vocatur Nativitas, quâ ad gloriam nacuntur. Namque et Seneca, diem mortis aeternae dici Natalem vocat, et Prudentius Peristeph. Hymn. 4. de passione Hippolyti Martyris v. 195.Iam cum se renovat deceursis mensibus anners,Natalemque diem Passio festa refert.Unde et Baptismus. Quin Natalibus redduntur plebeii, ad nobilitatem evecti, aut quôvis gaudiô elati. Ad Superos denique transatâ voce. Natales festa appellantur Deorum, et Christianis in communione Romana Natalis Calicis vide infra. Certeetiam Diis suum Natalem olim tributum, discimus ex Octavio Minucii Fel. clarius ex Arnobio l. 7. ubi is, Telluris, in quit, natalis est, Dii enim ex uteris produnt, et habent dies loetos, quibus eis ascriptum est, auram usurpare vitalem. Et, Dies nobis notalitii sunt et potentias caelites dies autumant habere natales. Sic Acron ad Horat. l. 2. od. 12 Natalis Dianoe a Virginibus celebratatus, sicut Apollinis a pureris. Martialis l. 12. Epigr. 68.Maioe. Mercuium creâstis Idus.Tertullian. de Idolol. Idem sit idoli natali omni Diaboli pompâ srequentatur etc. Redeo ad veram Nativitatem: postquam natus est infans, si primogenitus fuerit, Fortuna Natalis Primigenia, cuius memoriam marmora non pauca servat, sacrum meruit. Die dein tertiô, apud Romanos: quintô apud Graecos, coronae Natalitioe foribus suspensae sunt, domestici gaudii indices, Ad quem morem respicit Iuvenalis Sat. 9. v. 85.---------- Foribus suspende corônas.Iam Pater es.Ideoque, notante Meursiô Attic Lect.l. 4. c. 10. Puerperae domus coronata quoque, Στεφανηφόρος, dicta est. Erant autem eaedem fere, quibus Nuptialium festô fromtem crinesque hastâ compositos cinxerat nova Nupta, in honorem Laris familiaris, qui foribus praesidet; vel potius ad Vestam, cui postes sacri, quaeque in puerperio visa, sibi erat laesa, propitiandam: Athenis masculis ex olea, e lana foemellis; Romae voro e lauru, hederaapioque, quam circa coronas Natalitias varietatem Hesychius suggerit. Quintô die emergente instituta λοετρὰ λεχώϊνα, ad manus eârum abluendas, quae obstertricatae fuerant, ipsiusque Puerpeiae: quô more postea sollemnibus Natalitiis servatô, lavabant manus, in pollubro et gutto, quum epulas instruerent. Sequebantur eâdem luce munera Natalitia puero oblata, (ut apud Capitolinum Commodi ad Ablinum literae testantur ) polypi, sepiae, coronae, gemmae: extendebaturqueliberalitas, ad Puerperam, cui umbellas, armillas etc. donabant Mariti; nec non ad Puerperii ministors, servos quoque ac libertos. Terentius Phonrm, Actu 1. Sc. 1.----------------- Porro autem GetaFerietur alio muntere, ubi hera pepereit.Porro alto autem, ubi erit puero Natalis dies.Ultimô postea hebdomadis primae die natis infantibus tabellae fata inscripta, vel virgae Natalitiae sunt compactae, quae cum nato adolescerent Donatus in vita Virgilii, Virga populea more regionis in puerperiis eôdem statim locô depacta ita brevi coaluit ut multo ante satas pupulos adoequârit: quoe arbor Virgilii ex eo dicta atque consecrata est, summâ gravidarum religione, suscipientium ibi et solventium vota. Atque hunc morem Veteres significâsse videntur, cum Fata scribunda advocare dicerent, apud Tertullian. de Animoe c. 39. Aliis hae virgae e quercu fuêre, etc. adulto dein, qui nas tus erat, memoria Natalis diei quotannisrediit, festô Genethliacô sollemni, Principum progeniei propriô, moxaliis, imo etPhilosophis, non viv entibus solum, sed Fatô stinctis, idque religione maximâ. Plautus Persa, Actu 5. sc. 1.———— ———— ——— Hoc age, accumbe,Hunc diem suavem meum Natalem inter nos agitemus amoenum.Cicer. Philipp. 2. Hodie non descendit Antonius. Cur? dat natalitis in Hortis. Quô fine et lustra nonnullis celebrata, diximus supra voce Lustrum. Convivia autem hôc die agitabant, ut inprimis ex A. Gellio l. 19. c. 9. et historia Herodis in Euangelio Marc, c. 6. v. 21. pater: neve id in demortuis quoque omitteretur, usurae ad solv enda convivia institurae sunt, cuius rei restimonium illustre est Marmorea tabella bergomi in adede Benedicti: Et mutuati hinc Christiani natales Sanctorum et Servatoris nostri videntur, in quibus varia fuit Ecclesia vetus. Ipsi tamen nataliria Conurvia non celebrârunt, Origenes in Levitic. c. 12. et 13. Homil. 8. sol. 89. Ambrostus Parte III. de Fide resurr. c. 11. Hicronym. in Matth. l. 2. c. 14. Beda in Marcum. l. 2. c. 6. fol. 60. etc. Munera porro ab amicis Natalitia missa, pro cuiusque arbitrio. Virgilius Eclogâ 3. v. 76.Phyllida mitte mihi, meus est Natalis, Iolae.Plin. l. 4. Ep. 9. Multis enim, aus etiam Principi dixerat, sola se munuscula, duntaxat Natali suô aut Saturnalibus accepisse ac plerisque misisse. Quare martial. l. 8. Epigr. 64.Ut poscas Clyte munus, exigasque,Uno nasceris octies in anno.Imperatoribus nonnullis statutum pretium placuit: Viri uxoribus, quod donatio censetur, Parentibus Cognatisque Tutoresex pupilli bonis donârunt, clientes Patronis, amicis amici. Idem Natalibus anni in strenis obtinuit. Munera ea varia: Annulus, quem tum gestabaut, inauris, armilla, umbella, vestes cubitoriae cenatoriaeque, equi, coronae, aves, libri, Poemata, aliaque: Exhibiti ludi Theatrales, Circenses et Venationes: Cruciarii sepulti: Floralibus quoque honoratus Natalis: lecti strati, et albatis vestibus Genio indultum, quod in Christianis veteribus quoque Canones reprehendunt. Vinô aspersi, praeter pueros et coronati convivae etc. Vide de Ludis illis natalitiis, Ael. Spartian. in Adriano c. 4. et Dionem l. 47. ubi Iulii Caesaris τὰγενέσια Triumviros ab omnibus festivâ celebritate colenda in stituisse, huneque honorem ad coeteros postea Imperatores propagatum esse, docet, nec non l. 54. ubi de Augusto. A sanguine tamen et caede animalium Romani abstinuêre, Solin. c. 2. ominis felicioris ergo, primis temporibus, et pulte fitillâ, an fritillâ, Plin. l. 18. c. 8. sacra pergegerunt: Sed sequentibus hostias percusserunt, Genio immolaturi, cui floribus supplicatum, vinô, libô, ture, lacte. mulsô, a maribus scil. uti Iunoni a feminis. Neque vero in aram tantum merum et thustundebatur verum etiam in ipsum idoli caput, quod et pariter cum eius collo sertis ornabatur, inque eius honorem ludi instituebantur ac choreae: inter quae Diis com mendabatur ille, cuius Natalis erat, quod Natales infantis commenda. re, Spartiano dicitur in Gera c. 3. Christianis votô piô sollennitatem peragentibus. Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. Celebrabantur porro Natales laetô ac nitidô cultu; atque tum cives Romani incedebant pexi, anulati et in alba veste, ut iam in nuimus. Persius Sat. 1. v. 15.——— pexusque togâque recentiEt natalitia tandem cum sardonyche albur.Ubi vetus scholiastes: Quidam, inquit, habent annulos, quos die rantum natali gerunt. Totâque hac die nihil praeter hilaritatem cogitabant. Propert. l. 3. Eleg. 9. v. 5.Transeat hic sine nube dies, stent aere nubes,Ponat et in sino molliter unda minas.Aspiciarm nullos hodierna luce dolores etc.Plautus Pseudolo, Actu 1. sc. 2. v. 32.Mihi hodie natalis dies est, decet eum omnes vos concelebrare,Pernam, callum, glandium sumen, facito in aqua iaciant,satin' audis?Et quae seqq. Nec omittendum, quemadmodum antiqui diebus funebribus ardentes lucernas intra sepulchra claudebant, ita vice versâ diebus Natalitiis eas ad fenestras et in ianuis suspendisse, ut ostenderent ortus interitusque contrarietatem. Quare Terullianus, monstrare volens, tempore nascentis Christianismi Idololatriam exstinctam esse: At nunc, inquit, lucent tabernae et ianuae nostrae; plures iam Ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. Sed et mos iste die Natalis in fenestris lucernas accendendi, notatur a Persio Sat. 5. v. 180.Herodis verêre dies, unctaque fenestraDispositae pinguem nebulae vomuêre lucernam, etc.Vide Fortun. Licetum de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 32. in quo Lucernam Comincam Ferrariae repertam ernditô Commentariô illustrat. et plura hanc in rem, apud Iac. Ouzelium Animadversion. ad Minucium Fel. d. l. At nihil horum fecêre Thraces, sed reliquis omnibus contraria sigentes vestigia, velut politioris Orbis Antipodes, hominum Natales flebant, exsequias eorundem hilares prosequebantur, Causianorum ritu, a quibus usus tibiarum fluxit in funeribus. Testis Herodot. l. 3. quô referente, Thraces infantem recens natum circumsedentes ploratu ac lacrimis prosequebantur, commemorantes, quot et quantae ilii, hanc vitam ingressuro, clades atque calamitates subeundae essent. Contra autem vitâ defunctum cantu et tripudiis efferebant, narrantes quantis malis, et aerumnis ille liberatus esset. Cui suffragatur Val. Max. l. 2. c. 1. ut et Solinus c. 10. qui proin luctuosa Thracum puerperia vocat. Nec id tamen sine sapientiae elogio: namque et Salomonem mortuos prae vivis laudantem, deprehendimus Eccles. c. 3. v. 24. et recensnati infantis ploratus, Natalitiis cantibus ex adverso respondentes, tristia miserae vitae exordia loquuntur. Verum nil obstat, quo minus utrosque misceamus, et miseriae humanae sensu sicafficiamur, ut tamen laetantes gratias Deo agamus, quod homo sit natus in mundum, sicque tristitia nostra evadat in gaudium, Iohann. c. 16. v. 20. et 21. etc. Vide et mox dicenda, it infra voce Rosa. Vox hinc ad alia translata. Sic natalis Calicis, in Ecclesia Romana dicitur Feria V. in Cena Dommi, quod cô die S. Eucharistia a Domino suerit instituta. Eligius Episcopus Noviomensis Homil. 10. Uccatur haec dies Cena Domini: vocatur et Natalis Calicis: et merito talibus praefulget miraculis, quia hâc eâdem die mysticum Pascha Dominus cum Discipulis celebrans Sacramenta corporis et sanguinis sui illis atque per illos nobis tradidit, et ipse celebrationis initium secit. Meminit eiusd. Festi Auctor Vitae S. Genovesae num. 33. A die Sancto Epiphaniae, usque ad Natalem Calicis, qui est Domini cenae etc. Exstant proin in Natalem Calicis Homiliae ab Avito Viennensi conscriptae fragmenta, inter operaillius, uti docet Car. du Fresne in Glossar. Dominicus Macer eundent diem, quoque appellari Diem panis et Diem lucis, a Chrysostomo; Diem Indulgentiae, a Mautino Abb. Diem Natalem Eucharistiae, a Landulpho; Diem Secretorum, a Sytis, addit in Hierolexico. Vide et supra, Feria V. in G. D. Sic Natalis Cathedrae S. Petri, festivitas eiusdem Communionis, de qua vide Bolandum ad 18. Ianuarii. Sed et Natales, ibidem dicuntur quatuor praecipuae Anni festivitates, Gallis Iours Nataux. Alias Natalis, festus quilibet dies Sanctorum in eadem Ecclesia cultus, quam vocem a Nativitate sic distinguit Beletus de Div. Officiis c. 4. ut Natalem, vel Natale vel Natalitium dicat appellari Sanctorum ex hocseculo commigrationem (quam alii diem passionis vocant) Nativitatem vero festum illius nativitatis, quâ quis in mundum nascitur: quo modo solum dici Nativitatem Christi, Beatae Mariae et Ioannis Baptistae, quod borum Nativitates duntaxat ab Ecclesia celebrentur. Antiqui certe Natales vocârunt omnes dies, propter aliquam laetitiam insignem sibi sollennes. Hegio Plautinus,cum audivisset advenisse filium suum captivum, in Poenul. Actu 5. sc. 2.Dii immortales, iterum natus videor, si vera autumas.Inde in historiis Principis eiusdem tot Natales. Theodorus Balsamon ad Photii Nomocanonem, Νατάλια δέ εἰσιν, inquit, τὰ τῶ βασιλέων γενέθλια, καὶ ἡ τούτων ἀνάῤῥησις: ubi duos Natales agnoscit, Nativitatis sive Genitalem, unde Genitalitii Ludi, in Pertinace, apud Iul. Capitolin. c. 15. et delati Imperii. Et quidem die Natali sen Nativitatis vota Faciebant pro sua suorumque salute, eumque diem quotannis cognati ac propinqui communi religione concelebrabant. Hinc exstat Hadriani Imperatoris Schedium, die eius natali ad matrem missum, quô ipsam et sorores suas invitat ad cenam. ut communibus votis pro mutua salute Deos orent, apud Salmas. Not. ad Spartian. in Vita eius c. 4. Munuscula in super amicis mittebant, ut ibidem videre est. Sed et dies delati Imperii sollennis erat et anniversariâ magnificentiâ excolebatur: dictus Natalis Imperti, praefato Capitolino, ubi supra, et natalis purpurae, in Laterculo Silvii. Praeter hos tertius erat Natalis, nempe Dies adoptionis, de quo Spartian. ita in Hadviano c. 4. Quintô Iduum Augusti die legatus Syriae literas adoptionis accepit: quando et natalem adoptionis celebrari iussit. Sic itaque et veteres Christiani eam vocem usurpârunt multifariam. Alii enim erant Natales ordinationis, ut in Martyrologio Romano ordinationis Ambrosii, et apud Ambrosium Ep: 5. Natalis Felicis Comensis, quô ille susceperat gubernacula sammi Sacerdotii: alii τῆς τελειώσεως cuiusque Martyrum, qui et Depositionis dies dicebantur; cuius appellationis causam fuse explicat Ambrosius Semone 70. etc. casaubon. ad Spartian. loc. cit. De natalis navigationis, dicemus infra, Navigatio prima. Sed et natalis Templi seu Basilicae occurrit non raro, pro dedicatione eius, de qua, ut et plura hanc in rem vide supra.IV.NATALISnomine Antonius, Eques Roman, C. Pisoni ad omne secretum, et proin coniurationis socius, in Neronom. Tacit, l. 15. Annal. c. 50. Sed ob festinatum indicium, impunitate donatus est a Caesare c. 71. ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.